monumenta.ch > Plinius > sectio 235

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 240
{CXI} quid quod innumerabiles parvi, sed naturales, scatent? in Nymphaeo exit e petra flamma, quae pluviis accenditur; exit et ad aquas Scantias, haec quidem invalida, cum transit, nec longe in alia durans materia - viret aeterno hunc fontem igneum contegens fraxinus -; exit in Mutinensi agro statis Volcano diebus. reperitur apud auctores subiectis Ariciae arvis, si carbo deciderit, ardere terram, in agro Sabino et Sidicino unctum flagrare lapidem, in Sallentino oppido Gnatia inposito ligno in saxum quoddam ibi sacrum protinus flammam existere, in Laciniae Iunonis ara sub diu sita cinerem inmobilem esse perflantibus undique procellis;